- DINOCHARES
- DINOCHAREScelebris Architectus, Templo Dianae Ephesiae ultimam manum imposuit, sub Alexandro Mag. cum prius, quod Herostrati scelere conflagraverat a Chresiphonte fuerit exstructum. Idem paucis post annis Alexandriam in Aegypto meratus est, hinc Ptolemaicae aulae conditor Auson. in Mosella, v. 3 XI.Conditor hic forsan fuerit Ptolemaidos aulaeDinochares: quadro cui in fastigia coneSurgit, et ipsa suas consumit Pyramis umbras.Etiam Arsinoes Templum inchoayit Plin. l. 34. c. 14. Eodem lapide (magnete) Dinocrates Architectus Alexandriae Arsinoes templum concamer are inchoaverat, ut in eo simulacrum eius e ferro pendêre in aere videretur. Inter cessit mors et ipsius Ptolemaei, qui id sorori suae iusserat fieri. Alii Dinocr atem vocant, sed meliores libri Plinii, praeter locum modo dictum, ut et Auson. ut vidimus, Dinocharem appellant. Vide de eo plura apud Salmas. ad Solin. p. 812. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.